Isaiah 34

. HIER. Sol, et luna, et stellae obscurari videbuntur, clarescente vera luce, quae est Christus. Spiritus quoque mali, amissa potestate, in inferno recludentur. Non scilicet interior, etc., usque ad nihil enim postea scribetur in eis. . ID. In civitate mundi contra Deum munita. Bosra enim munita, vel ex Deo; mundus enim voluntate Domini firmatur; unde: et: Bosram et Edom, Hebraeorum magistri, Romam volunt intelligi, et omnia de ipsa dici quae sequenti continentur capitulo. . Post generalem mundi ultionem, ad Jerusalem revertitur, cui primum loquebatur et destructionem ejus plano sermone describit, quae facta est a Romanis. . Avis aquatica serpentibus inimica: has aves dicit Josephus a Moyse delatas in bellum contra Aethiopes; quia serpentes abundant in terra illa per quam aditurus erat. Apostoli enim jam transierant ad gentes: alii fideles admonitione Spiritus sancti, imminente captivitate, transierunt Jordanem in regnum Agrippae qui pacem habebat cum Romanis. . .
Copyright information for VulgGlossa